BCCCAP00000000000000000000159
7 6 [CARTA DEL P. CAYETANO DE IGUALADA AL P. PIODE LANGONIO (26 abril 1886)] P. Pio a Langonio, salus et pax. Rde. Pater. Litteras tuas sub die 16 huius mensis datas, atque munitas sigillo Rmi. P. Procuratoris Generalis recipi. Placet solutio ibi indigitata, atque benevolo animo mihi significata. Fiat igitur et quantocius quos dicis. Non veni litigandi causa, sed nec eo fine ut calumnias afficiar et gratisperse- quar. Si male operatus sum rationem reddite de malo, si autem bene, quid me cedi- tis? Nolite dicere: quis te afficil calumniis, quis te gratis insequitur? Quid, Rde. Pater? Ille qui supposititias denuntiationes adinvenit contra me, ab alto fonte emanatas, ille qui etc., etc.. Sunt etiam alii adversarii quibus placet perdere me. Si igitur de mea correctione, omnis correctio incipere debet a mnifestatione culparum de quibus homo reus censetur, postea venit correptio, denique punitio juxta inobedientiam et contumaciam; hic est ordo emendationis peccatoris, ordo quem violare nefas est. Mihi autem nullo unquam tempore dictum est: Res est talium arque talium; corrige ergo mores tuos. Tamen flagellatus sum, persecutionem patior, et qualis persecutio! Beatus qui animo christiano persecutionem sustinet propter jus- titiam, sed non ideo fas est hominem persequi. Non vovi persecutionem sustinere, non vovi ducere vitam cum inimicis, calum- niatoribus, persecutoribus. Licet ab ira persecutorum se substraere, maxime quando quis sentit se sustinere non posse tentationes quibus tunc jactatur. Persecutio quam diu sustineo cesaret. si approbarem quaedam quae omnino approbari nequeunt nisi leges bonorum morum pedibus calcentur; quod certe face nolo. Exeo ergo a claustro, sed coactus, compulsus. Quis me cogit, quis me compellit? Illi qui me calumniantur, illi qui me gratis persequuntur, quia, uti dixi, approbare re- cuso quaedam quae juxta regulas bonorum morum nullatenus approbari valent. Manendo intra claustra in magno periculo constitutus sum aut approbandi quae lex Christiana approbare non permittit, ut sic a persecutione me liberem, aut, petsecu- tione vexatus in iram, sive in alias inordinationes incidam, et faciam quae fieri non oportet. Si neutrum horum adhuc non feci, gratiae Dei atque spei quae micho semper affulsit a claustro exeundi, per januam legis tribui debet. Si autem haec spes omnino extincta fuisset, fortasse jam admississem quod nullo modo admittere debeo. Fiat ergo, Rde. Pater, quod dicis, et ut tu dicis; aperiatur mihi janua per minis- terium legis, et omnia pericula evanescent. Unus est Deus judez omnium; illi omne cor patet, omnisque voluntas loquitur; nullum eum latet secretum; mentiri ei possumus, fallere autem omnino non possumus; hominibus vero mentiri et fallere possumus. Talis judex etiam justitias judicabit, judices omnes judicabit; non accipiet personam hominis; pusillum et magnum non timebit, quia utrosque fecit ex eadem massa latea. Ille ergo reddet unicuique juxta opera sua; exiguo conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Deo judici qui me creavit, qui tot beneficiis me cumulavit comitto causam meam; ipse me custodiet atque diriget gressus meos in viam pacis; ipse me salvabit in sua misericordia; haec est spes mea reposita in sinu meo. Nulla vi vincitur Deus, et adeo potens et sapiens et bonus est ut etiam per malas hominum voluntates et de male factis bonorum oportatur in omni tempore.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz