BCCCAP00000000000000000000159

7 4 Quod si, Rde. Pater, in tuo saecularizationis proposito perseverare velis, te ex meo Procuratoris Generalis officio certum facere debeo: Io. Quod hujusmodi petitio, nonnisi post elapsa Festa paschalia, ob S. Cong. va- cationes, praesentari poterit. 2o. Quod dicta petitio causam determinatam et praecisam, non vero difficulta- tes in confuso expressas, afferre debet. 3o. Quod necesse omnino est ut Eíscopum benevolum invenias qui te in suum Clerum accipiat; at de hac sua aceptatione in scriptis tibi tradat attestationem mihi postea transmittendam. Iterum tamen atque iterum te rogo, praedilecte Pater, ut causam adeo gravem serio et in Domino perpendas. Te peramanter benedico. Fr. Bruno a Vintia, Proc. Gen. Cap. * * * * CARTA DEL PROCURADORGENERALEN ELMISMO SENTIDO DELAANTERIOR (7 abril 1885)] Romae, die 7 aprilis 1885. Rnde. et praedilecte Pater. Jam sub die 25 martii proxime elapsi responsionem tibi, per officium P. Min. Provincialis, direxi, quam nunc prae manibus habere debes. Haud inutile tamen existimo novam iteratis tuis instantiis responsionem dare, teque iterum atque iterum admonere ut serio perpendas et coram Deo propositum tuum perscruteris. Utique, praedilecte Pater, recte dicis: melius esse ut in saeculo de­ gas bonus sacerdos, quam in Ordine malus religiosus. Sed adhuc melius, et quidem in casu obligatorium, ut religiosae sequaris inceptam semitam et vota quae vovisti Domino reddas. Non decipiat cor tuum, quaeso, illusio vana; non tibi fucum faciant falsorum fratrum blandiente suggestiones. Nec autumare velis quod Superiores tui censeant agressum tuum, ut dicis, Ordini expedire. Et quidem, dato non conceso, quod quae- dam hujusmodi verba forsan prolata fuerint, illa nonnisi tamquam verba seu sonitus habere debes, quae a genuina mente Superiorum tuorum longe aberrant. Nullus equidem religiosus in individuo Ordini necessarius est, nullusque arbori frondosae peculiaris ramus. Ramo praeciso virescit adhuc arbor, dum ramus ipse misere exsica- tur. Sed nihilaminus toto cáelo erras si egressum tuum gratum fore existimes Superioribus tuis, qui e contra perseverantiam tuam, sicuti omnium religiosorum, prorsus anhelant. Immo addere possum quod Superiores tui benevolum erga te fo- vent animum. Nam, quum in quadam circunstantia, informationes de te ex officio ex- quisivissem a Rvdmo. P. Provinciali -qui adhuc Commis. Aplici. muñere fungebat- et ab aliis fide dignis, dictae informationes unanimiter conspirabant in tuam defensio- nem. Vides igitur quod Superiore tui et in specie Rvmus. P. Joachim, minime egres­ sum tuum, sed e contra erseverantiam tuam exoptant.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz