BCCCAP00000000000000000000159
7 3 non dixerim; sensum meum perlucide ei in scriptis aperui. Fr. Cayetanus a Aquelata. * * * * [CARTA DEL MINISTRO GENERAL AL P. CAYETANO DE IGUALADA ANUNCIANDOLE LA PROXIMA ERECCION DE LA PROVINCIA DEESPAÑA (5 marzo 1885)] Paternitas Reverenda. Veneratissimam Tuam de 25 Februarii perlegimus, ex qua patet, Paternitàtem Tuam eo, quo transmisisti Nobis litteras tempore, de peracta erectione Commisariatus in Hispaniae Provintiam regulärem nondum habere potuisse noticiam. Quam ob cau sam perotptitmus ex intimo corde, ne amplius fiat mentio eorum, quae minus laudabilia et perfecta in Commissariatu inventa erant, quia erectione Provinciae regularis prima abierunt, sed ut omnes cuiuscumque nominis et dignitatis fratres sive sint Superiores sive subditi in pace, concordia et fraterna caritate perseverent, alter alterius onera portantes et sic legem Christi adimplentes, uno verbo, ut unum sint in et cum Corde Jesu sacratissimo, cui non solum neoerecta Provincia, sed omnes et singuli ejusdem alumni dedicati sunt. Quamvis ergo per Decretum erectionis Provinciae litterae Paternitatis Tuae pro hic et nunc magno momento careant, eas tamen non ignoramus, et condolemus de ca- sibus in litteris indignitatis, de quorum veritate data bona occasione Nosipsos per- suasuri sumus, ut eadem providere valeamus, quae ad salutem et bonum Nobis dilec- tae Provinciae Cordis Jesu confferre possint. Paternitatis Tuae possint. Romae, 5 martii 1885. In Christo Servus et Pater Fr. Bernardus ab Andermatt, M. Gils. 1. i. k k k k [CARTA DEL PROCURADOR GENERALAL P. CAYETANO DE IGUALADA, DISUADIENDOLE DE LA SECULARIZACION (25 marzo 1885)] Romae, die 25 martii 1885. Rnde. et praedilecte Pater. Verba quae S. M. Ecclesia, tanquam hujusce Pesti liturgicum compendium usurpai, tibi ex corde profero: Dominus tecum. Haec meditare, his insiste priusquam animae tuae damnum, forsam irreparabile, inferre attentes. Dominus tecum sit et ac tus tuos dirigat. Non enim mihi videtur quod petitio tua sit vere spiritualibus motivis innixa et divino afflatu inspirata. Cave, praedilecte Pater, ne prima te trahat indeliberata animi conturbado. Cave, ne tibimetipsi fucum incunsulto facias, si levibus aut nullis de causis, vota quae vovisti posthabere non formides. Cave, ne Seraphica Religio quae te, tamquam mater dilectum filium recepit, regressum tuum ab Egypto porros defleat hisce Prophetae quaerelis: Filium enutrivi et exaltavi; ipse autem despexit me.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz