BCCCAP00000000000000000000159

7 2 Commissarius, quamvis sit Commissarius, non es dominus boni nominis reli- giosorum et communitatum, et hanc regulam juris naturae observare tenetur: Neminem damnare nisi auditum. Nolite errare, nisi malorum radices evellantur, etiamsi mali, vel mali habiti, a nobis exeant, oacem veram, id est, justitia et caritate fundatam non habere postquam quatuor aut quinque religiosi, uti ipsemet dicit, ab Ordine exiverint. Ast ego prorsus aliter sentio; meo judicio, incorregibiles ubique ex- pellendi sunt, verum utique reformandum est gubernium quod patimur, in eo enim plurima sunt semina cizaniorum. Ipsemet Commissarius suum concursum praebuit ad destitutionem sui anteca- esoris, cujus gubernium ei vedabatur, sicut et aliis multis, intolerabile etiam videba- tur ei gubernium Commissarii Ibarrensis (in Aequatore) et a convento Ibarrae egredi amplius revertere, absque litteris obedientialibus, Superioribus contradicentibus, minimae dubitavit; hoc accidit mense Martii 1877, sub A. R. P. Gabriele a Prats, Commissario generali Reipublicae Aequatoris; ab ipsis religiosis Ibarrae commoran- tibus potest qiaeri utrum hoc sit verum vel falsum; non erat solus, sed alii duo erant cum eo. Hoc non est nisi justum Dei judicium. Igitur, Rme. Pater, antequam omnia in ruinam prolabantur, antequam scandala multiplicentur, tot tantisque malis reme­ dium afferte. Quod in Ezequiele legitur dictum ad pastores Iarael tu melius nosti: Qui in auctotritate constituti sumus, in quocumque gradu sit, non sumus domini salutis aeternae animarum. Impius in impietate sua morietur, verum tarnen sanguis ejus manibus nostris exquiretur. Commissarius noster de saecularizatione religiosorum palam gloriatur, tamquam de magno bono, dicitque esse signum mirabilis prosperita- tis, ast, meo judicio, melius esset ei rem coram Deo, qui solus novit corda filiorum hominum, pedetentim considerare, diligenterque perquirere utrum ipsemet culpabi- lis sit necne in saecularizatione fratrum. Haec scribo quia non ad quemcumque, sed ad Ministrum generalem totius Ordinis scribo, qui cum de omnibus religiosis curam paternam habere debeat, etiam de omnibus notitim habere oportet. Sed relinquamus haec omnia, veniamusque d alia. Propter quasdam veras, graves, instantesque necessitates pecuniam Tibi mit- tere ad subveniendum novas necessitates, quibus obrutus es ob expoliationem con- ventus matricis, nunc temporis mittere non valeo, ast post Pascha Tibi mittam. Ubi Commisarius scripsit ad hoc, statim rescriptum fuit: "Desideramus scire quantum pe­ cuniae Tibi videtur mittendum, parati enim sumus pro viribus facere quidquid signi- fices; Videtur etiam nobis bonum futurum esse superiores domorum congregare, communique deliberatione ac consensu decernere meliora media adhibenda ut novis necessitatibus opportune efficaciterque subveniatur, nam necessitatibus perennibus remedium pariter perenne adhiberi oportet". Responsum Commissarii adhic deside- ratur. Hie finem his litteris impono, atque iterum Te enixe suppliciterque exoro ut pro viribus cures ne mala quae matimur diu protrahantur, alioquin non erit nego­ tium facile ea corrigere, quia inordinatio quotidie roboratur, augetur, novasque, pra- eparat complicationes. In fidem eorum quae in his litteris exposita manent, hanc epistolam subscribo, et sigillo meo Officii munio, semper paratus praedictorum veritatem comprobare, ubi et quando opus fuerit. Nihil Tibi dico, Rme. Pater, quod summatim ipsi Commissario

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz