BCCCAP00000000000000000000159
7 1 agendi ratio ad bonum verae pacis minime conducere potest; hoc etiam fecit mense septembri 1884, uti ex iisdem libris comprobare licet; tunc enim 160 pesetas a Syndico expetivit ac recepit. Superiorem localem qui de rebus magni momenti cum ilio agere debebat, exempli gratia, de professione solemni quorundam religiosorum, de praedicatoribus pro quadragessima, de redemptione aliquorum religiosorum a servitio militari, aliisque, ad audientiam minime recepit, nec etiam Communitatem, sed totum mane cum collegialibus locutus est, et cum quodam laico, qui delatoris se creti munere fungitur. Fratrem Paulum a Bejar ab hoc ad aliud caenobium transtulit modo inopinato, inscio Superiore locali, absque ullo antecedente. Ut novi, illico exposui ei (Commissario) quantum brevitas temporis mihi permisit, difficuotates, quae hujus- modi translationi abstabant, propter fidem datam populis, qui praedicatores pro tempore quadragessimae a nobis postulaverant. Ast frustra, idcirco promissa eis facta servare ullo modo possum, nec populi alios praedicatores amplius quaerere nequeunt, quia cum sint pauci,sive saeculares, sive reguläres, tempore opportuniore quaerun- tur. Nec etiam hoc est factum particulare. mensibus septembris et octobris 1884 idem accidit, quia religiosus quem michi promisserat a primis diebus mensis augusati, non semel sed saepe, tandem nec pervenit die a Rmo. P. Commisario indicto, nec religio sus mandatum veniendi recepti, nec ejus guardianus praeceptum neque consilium ilium mittendi. Ideo promissiones Commissarii non multum valent. Propter hoc po puli clamat adversus nos, atque approbiis afficiunt fratres laicos ui ad mendicationem mittuntur, inter alia haec dictum eis: Vos, praedicatores non habetis, uti dicitis, et fi dem datam non servatis, sed in tempore segetum numquam deficitis. Olim hanc communitatem magno amore populi prosequaebatur, ast nunc temporis vel despici- tur, vel summa indifferentia afficitur. Hic debeo Tibi referre factum quoddam magni momenti. NonuUis religiosis laicis, qui cibos pro seraphicis alendis mendicant, facul tas a Commissario data est ubique percurrere etiam intra limites hujus Guardianiae, et pecuniae oblatas recipere, et etiam petere. IIoc vero non fit sine magno populum scandalo, qui non possunt intelligere, illis licere, quod religiosis hujus Communitatis non licet, nostrisque laicis in faciem dicunt: Quare illi sic, vos autem sic? idem etiam objiciunt laicis, qui pecuniam recipiunt et sic dicitur eis: Quare vobis licet quod reli giosis Pampilonae non licet? Hoc, Rme. Pater, non est mendacium, sed factum verissi- mum et nostri laici, quibus talia dicuntur, attestari valent. Saepe Commissarius a meipso de his omnibus admonitus est, sed frustra. El quare non referam alium factum ex quo multa mala scaturire possunt, et at tenta humana fragilitate, non temere sed prudenter judicantur eventura esse? Dantur sacerdotes votorum simplicium, qui a die a quo egressi sunt e novitiatu usque hodie ab omni disciplina regulari exonerati sunt, sub variis praetextibus. Dantur etiam laici qui statim ut a novitiatu agrediuntur ad mendicationem mittuntur, diversas Hispaniae provincias percurrunt, et per quatuor , quinque et plures menses extra conventum morantur. Hoc, abs dubio, producet fructus suos in tempore suo. lltinam aliquando ne cogamur dicere: Vae populo cuius rex puer est. Si salus plurima ubi multa sunt consilia, salus nulla ubi nulla sunt consilia. Quae superius exposita manent et quae alias Tibi scripsi, satis ostendunt, nihil boni operandum fore nisi gubernium Commissarii quantocius reformetur. Denique est hic quidam religiosus cuius bonum nomen a Commissario calumnia detestabiliter maculatum est, coram quibusdam religiosis, verbis non plane perspicuis, verum sat Claris, ita ut ab omnibus in pravo sensu intellecya fuerunt, nec est negotium facile ea in bonum sensum detorquere.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz