BCCCAP00000000000000000000159
7 0 [RESPUESTA DEL MINISTRO GENERALAL P. CAYETANO DE IGUALADA (24 diciembre 1884)] Reverende Pater. Regulariter accepi, et ad initi ad finem tuam diffussam epistolam perlegi, bene perpendens cuncta quae contra gubernium Rmi. P. Commissarii deposuisti, et puto quod tu nec mentitus es, nec me decipere voluisti. Attamen pro nunc Visitatorem in Hispaniam, sicut ut enixe postulas, mittere non possum, ob multas difficultates, quas tu ignoras, sed optime notae sunt mihi, qui Ordini universi praessum. Patienter igi- tur sustine, et tempus opportunius mecum attende: interea in oratione assiduus, ora Deum et Patrem N. S. Franciscum, ut fratres istius nostrae hispanicae regionis in spi- ritu caritatis fraternae unire velini, et faxint ut ambitio et superbia ab eorum cordi- bus recedant, quia ipsae sunt fons et origo malorum omnium, quae tu deploras. Et dum tuis orationibus me commendo, paternam benedictionem tibi imperti- mus. Vale. Fraternitatis Tuae Rdae. Romae, die 24 decembris 1884. Addictissimus in Xto. Fr. Bernardus ab Andermatt M. Glis. Capuc. * * * * [NUEVA DENUNCIA. ANTE ELMINISTRO GENERAL (25 febrero 1885)] 25 februarii 1885. Rme. Pater, Pax Christi sit vobiscum. Necessitate coactus iterum litteras ad Te mittere, recusare non valeo, quia mala quae patimur in dies crescunt, remediumque, quatenus fieri possit, quamprimum eis afferri debet, ne forte mala ita reborentur, ut amplius evelli non possint quin omnia funditus commoveantur. Die 27 Januarii, hora nona cum dimidio noctis pervenit ad hunc conventum Rmus. P. Commissarius cum duobus aliis religiosis, et die 28, hora secunda cum di midio pomeridiana profectus est cum uno ex duobus religiosis cum quibus pervene- rat. Paucis igitur horis hic permansit. Sed multa mala fecit. In primis suum adventum Superiori locali minime nunciavit; sed ex Syndico audivit. Non est magnum peccatum per se loquendo, sed attentis circunstantiis in quibus miserabiliter versamur ansam praebet suspicandi hujusmodi omissio obedire praeventioni qua hanc Communitatem prosequitur. Non subito sed a multis hebdo- madibus consilium inierat ad nos veniendi, juxta quosdam qui litteras ab eo accepe- rant, sed numquam superiori locali tale proporitum aperuit, nec manifestare com- mendavit; haec agendi ratio est imprudens parum utilis ad bonam voluntatem sibi conciliandam, verum nimis idonea ad ostendendam praeventionem suam contra Communitatem, saltern meo judicio, ideoque numquam talem rem ei sugererem. Pecuniam qua indigebat pro expensis suae itinerationis, videlicet 34 pesatas, nempe aliquid amplius quam 34 liras italicas, a Syndico Communitatis inscio Superiori locali inscia tota Communitate postulavit ac sumpsit, uti patet ex libris ad- ministrationis. Hoc est gravius, quidquid sir de sea potestate ad sic operandum, talis
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz