BCCCAP00000000000000000000159

6 9 Commissarium et superiorem localem, ex huiusmodi colluctatione, inutile est vobis exponere. Datur adhuc principium dissensiones ac taedii. Commissarius non semper re- gulat suum judicium suffragiis religiosorum in admissione novitiorum ad professio- nem; manifesta facit aceptio personarum in negotio tanti momenti. Si igitur novitius invenit gratiam apud eum et non suffragatur maiore parte religiosorum, quaerit quomodo eum liberare possit; ast si agitur de novitio qui non invenit gratiam apud eum aut non curat de eo, aut quaerit modum perdendi eum. Audivi quod nuper in cenventu Sanlucar de Barrameda receptus fuerit ad professionem solemnem quidam religiosus contra quem graves objetiones fieri possunt, Communitate penitus incon­ sulta; in conventu Fontis rrabiae negata fuerunt suffragia cuidam novitio, qui Fr. Anselmus a Begona vocabatur, et missit ad movitiatum Masamagrell, ibique professus est, ast postea ab Ordine ejectus est. Fratri Bartholomaeo ab Estella bis negata sunt suffragia, nihilominus apud nos manet, atque eductus fuit a conventu Antequera, quia suspicabatur Communitatem suffragaturam non esse ei votis suis. Duo juvenes, Fr. [espacio en bianco] y Fr. [espacio en bianco] qui bis de noviciatu exierant, omni­ bus inconsultis, ad habitum iterum recepii, qui tarnen suo pondere ad domum suam postea redierunt, quorum unus matrimonium duxit cum muliere non boni nominis, aliaque multa execrabilia fecit magno omnium scandalo. Factum scandalosum P. Laurentii a Mollina jure optimo Commissario tribuendum est; nam sacreta eius illi multo melius quam amnibus aliis religiosis optime nota erant. Attamen in magnis proximisque periculis eum constituit; in illis periit uti ab omnibus praevidebatur, ac Commissario dicebatur. Verum Commissarius suo judicio innixus, non quia negaret defectus illius, sed quia de sua prudentia, sagacitate, atque peritia multum faciens, de correctione P. Mollina non desperabat. Adhuc sunt alia quaedam scitu digna, quae praedictis jungi possunt, ast haec epistola nimis longa fit, et nolo vos amplius defatigare sermonibus in infinitum pro- tractis, maxime quia sufficiunt ea quae superiur relata sunt, ut verus rerum nostra- rum status internus plane vobis notum sit. Veruntamen si desideratis scire ea quae in silentium praetereo, paratus sum vobis manifestare. Nolo autem vos ignorare Commissario proposita fuisse ea omni quae pacis sunt, sed inutiliter. Necessitas ergo agit nos ad resistendum non auctoritati, sed regimini. Multum facere potestis vos ut adeo infelix rerum status tandem feliciter finia- tur. Habetis jus visitationis canonicae; mittite Visitatorem cui omnes lengua hispana loqui possint, ut ,mentes suas perfecte adaperire valeant, qui omnes auribus cordis audiat, qui ab omni suspicione sit immunis, ut sic veritatem invenire queat. Non enim timeamus lucem ser tenebras. Satagite igitur, et date operam, ut res omnes quae usque nunc in tenebris menserunt, tandem in lucem veniant. Non possum cre­ dere Vos omnes vias per quas veritas ad spiritum vestrum pervenire possit, perclus- sise. Ideo iterum dico: Fiat lux, quae illuminet omnia quae in tenebris sunt, quia ne­ minem nolumus fallere. Tuam benedictionem a Te postulat tuus in Christo subditus Fr. Cayetanus ab Aqualata. Datum Pampilonae, 8 Decembris 1884. * * * *

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz