BCCAP000000000000062ELEC

P. GERMÁN DE PAMPLONA A).—CARTA DE SANCHO EL FUERTE DE NAVARRA A ENRIQUE III EN DEFENSA DE LOS BURGUESES DE BAYONA Karissimo et precordiali amico suo et sincero H(enrico) Dei gratia regi Anglie serenissimo, duci Normandie et Aquitanie, comiti Andegavie, S(ancius) eadem gratia rex Navarre salutem in Rege Regum. Nostris quídam rumor auribus instillavit cives aquenses al vestram presen- tiam accesisse, et, inter vos et Baionenses cives, vestros fidelissimos, discor- diam intendentes seminare, mala qumplurima de eisdem verbis invidie suges- sisse. Quorum verbis si forte fidem adhibuissetis non modice admiraremur, cum magis eos diligere debeatis qui nec frequenti dapnorum mole oppressi ñeque guerrarum sive insultationum instantia fatigati, a patris vestri dominio discedere noluerunt, quam eos qui sola minarum insufflatione perterriti, de- serto patre vestro, se regis Castelle dominio subjugarunt; quorum ope terras vestras et possesiones Vasconiae devastativ, eorum quoque consilio et auxilio pecuniarumque commutatione, vires suas ad id quod non potuit attemptavit. Vestre igitur Nobilitati affectionis nostrae testimonio constet et firmiter dinoscatur venerabiles cives Baionae vobis et patri vestro suisque predecesso- ribus fidelissimos extitisse, nullaque prorsus infidelitatis tabe notabiles vel dampnandos. De quibus, si forsitam invidia susurronum sinistrum quicquam vestris auri- bus insonaret, nullam decernimus fidem neque consulimus adhibendam. Cfr.: Champolion Figeat. «Lettres des Rois, Reines, etc., tirées des Archives de la Tour de Londres par Brequigny. París, Imprimerie Royal, 1847.—T. I, n. XXVI (An. 1224). 500 [6]

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz